- CHOERADES
- I.CHOERADESet Pharon insulas in Alexandria Aegypti appellatas, sciunt omnes, inquit Hermolaus, in Plin.Sunt etiam Choerades, insulae Italicae: Thucydidi, l. 7. in mari Ionio, iuxta Iapygium promontorium. Item insulae, sive petrae Ponti Euxini iuxta Hellespontum, eaedem cum Cyaneis, ut quidam volunt. Theocr. Idyll. 13.Α᾿φ᾿ οὗ τότε Χοιράδες ἔςταν.Theognis, v. 576.Ω῞ςτε κυβερνήτης Χοιράδας εἰναλίας.Schol. Euripidis χοιράδα nominari dicit πᾶσαν πέτραν ἐξέχουσαν, καὶ περικλυζομένην θαλάςςῃ, ςπήλαιον ἔχουσαν.II.CHOERADESnominari ab Apollonio Baleares, annotavit Gerbelius. Sunt et Choerades scopuli ante Euboeam, iuxta Caphareium promontor. Apud quos Cassandrâ virgine violatâ Aiacem naufragium fecisse narrant fabulae. Choerades etiam sunt scopuli ad frerum Gaditanum, teste Strabone, qui nomen etiamnum retinere videntur, ab accolis enim los Puercos hodie vocantur. Gall. la Roche de la Truye.III.CHOERADESurbs Mosynoecorum. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.